Missionis | Latinae Originalis ratiocinatio artium et rerum scientiarum novitas iuxta facta sunt.

Lalineabiancastudio's project
Italy, Communities for children, 2010
Study model

Lalineabiancastudio
International Conference
Rome, November 24th 2009
Lalineabiancastudio's project
Rome, Housing in Tiburtino III, 2010
Study model
 
 
 
 
 
 
Origo-Munera: Lalineabiancastudio, Rosario Marrocco conditore atque auctore, in praesenti tempore, tribus sedibus Romae Berolini Syracusarum se gerens, multos doctrina ornatos, investigantes, varias artes profitentes, quamvis a variis gentibus nationibusque ortos, assimulat atque coniungit. Qui viri, singulari persona, diverso genere, et doctrinam et artem elaborantes, propriam atque egregiam operam dant
Fabricae: Lalineabiancastudio fabrica tribus modis actuosa est: Prima fabrica, labore ac studio usa, ad rerum progressus obtinendos scientiae pervestigatione inter varias disciplinas, intendit. Secunda, labore ac studio usa, ad rerum progressus obtinendos doctrina cum artibus permiscenda intendit. Tertia, labore ac studio usa, ad rerum progressus obtinendos vita instituenda atque artium professione exercenda intendit.
Scientieae Pervestigatio: Lalineabiancastudio efficit ut scientiae pervestigatio, sua natura, sicut bonum adjectum, inventioni se applicet atque se inventioni incrementum promoveat ad ulterius ratiocinandum atque opus efficiendum; ad hoc, efficit ut scientiae pervestigatio origo prima et materia sit ut usitata instituta professionum in circumiectis se praebentium confirmentur.
Novitas: Lalineabiancastudio varia opera cultorum artium et ingeniorum audaciter, vel potius libere, miscendo, novam conexionem disciplinarum affert ac pervestigationem miram quae ex variis elaborationibus maiorem fructum percipiant. Tali mixtura, ut paucis absolvam, scientiarum atque artium, dummodo id effici possit, cultores conscii, in societate ratiocinantes et profitentes atque vita edocti et praecurrentes effici possunt.
Ratiocinatio Consiliumque Communicatio.
Scientiae Pervestigatio Professiones: Lalineabiancastudio, investigans atque elaborans quousque progressus scientiae pervestigationis cum professionibus coniungi et congruenter conecti possint, munera ratiocinationis consiliique ac communicationis, omnibus locis qui ad horum utrumque pertinent, sibi proponit.
Spatia Imagines Sonusvocesque: Lalineabiancastudio spatia (architectura, graphide, topiis....), imagines (id est loca virtualia, graphicen, modos communicandi variis instrumentis vi electrica interdum imbutis, apparatus rerum qui oculis percipiuntur, divulgare, divulgationes nullo lucro, actiones et negotia publica, agnitionem iure factam), sonusvocesque (loca amoena ac structuras sonantes et rursum silentes) scrutatur. Lalineabiancastudio, in novos actus deflectens, in futura statim se procit, propterea quod munera similitudinum coniungendarum et in professione et in doctrina et in regionibus et in ingeniis sibi recipit.
Itaque voluntatem sui longius evolvendi declarat.
Interius perscrutantibus, Lalineabiancastudio phaenomena, vel manifesta quae oculis aut auribus cerni possunt (dumtaxat spatia, imagines, sonusvocesque), praeterea consequentes doctrinae quibus phaenomena elaborantur -mente concipiuntur et describuntur ut consectaria- architectura, graphis, topia, graphice, communicatio performance vel modus communicandi variis instrumentis vi electrica interdum imbutis usus, apparatus rerum qui auribus et oculis percipiuntur, praeconio et oblatio, eventus, omnes rerum partes, denique, quae, omnibus cum sensibus ac licentiis, tribus nominibus (spatiis, imaginibus, sonibus) continentur-duobus modis operandi explicentur: Primo modo, qui appellatur Y, professiones ac opera explicantur in ministeriis et societatis et eorum qui singuli negotium mandant, omnium virorum publicorum aut privatorum. Hoc modo professionem exercendi, Lalineabiancastudio in circumspectum omnium doctorum aut sociatorum proposita atque opera per se optima atque alias res vel optimas efficientia eo affert ut in praesenti tempore a mercatoribus requirentibus, quamvis traditis moribus affectis, probentur. Tali modo target ac marketing tantam vim inveniendi excitant ut, impedimentis adversariorum contendentium perfractis, proposita et opera firmiora certiora validiora in mercatura reddantur. Quae proposita operaque, negotiatoribus requirentibus atque omnibus hominibus, qui quidem in societate hodierna ad res novas creandas interdum secum trahente negotia gerant, reapse congruenter suppetunt ac satisfaciunt. Altero modo, cui nomen est X, Lalineabiancastudio mentem defixam tenet in proposita atque opera definiendo quae exemplaria inventa prodi possint, si scientiae investigatio cum professione coniungatur eademque nova proposita, opera, institutiones,
Originalis ratiocinatio artium et rerum scientiarum novitas iuxta facta sunt.
Lalineabiancastudio persuasum habet demum, meditando operando consultando praecepta omnium hominum totius terrae globi, secernendo simul iungendo varia loca cogitationis, spiritus, rerum materiei, proprietates novae structurae qua indoles doctrina intelligentiis regionibus societatibus liberae ac similes una sint ac novissimum exemplar atque unicum phaenomenon, effici posse.
Qua re Lalineabiancastudio, spes ac vota ante tempus suscipiens, quid futura allatura sint, spectat.

(Translation: Maria Demma Fanciullo, Siracusa, Italia)

Lalineabiancastudio's project
Italy, Communities for children, 2010
Study model
Lalineabiancastudio's project
Italy, Communities for children, 2010
Study model
Lalineabiancastudio
International Conference
Rome, November 24th 2009
 
 
 
 
 
 
Copyright © 2017 lalineabiancastudio di Rosario Marrocco architetto  P.I. 07927471008 - All Rights reserved
web site by lalineabiancastudio 2017